77
Quod praeter solitum
Casparo Cunrado ... iterum Sponso, et Barbarae Jacobin ... Fautorum et Amicorum decermina votiva. ... Olsnae ... Typis Bös- semesserianis.
4°: A–D Exemplare: Breslau 4 V 34/10 u. 4 E 515/21
Zur Hochzeit des Witwers Caspar Cunrad mit Barbara Jacob am 13. Okt. trugen etwa 25 Freunde und Verwandte Gedichte bei, dar- unter fünf Söhne aus erster Ehe und der Bräutigam selbst. Es liegen zwei weitere Schriften im Umfang von je einem Bogen vor. Opitz’ Distichen finden sich auf Bl. C4b bis D1a. Die Braut starb schon am 15. Januar 1628; siehe Nr. 88. Zu Cunrad siehe Bd. I, S. 3–5; dort auf S. 4, Z. 13 v. u., lies Jacobin.
QUod praeter solitum jam raro accessismus aedes,
Cunrade o Phoebi laus utriusque, tuas,
Non ea culpa mea est: dominae vix moenia Breslae
Interdum tota cernere luce licet.
5 Hoc mea vita facit Musis invisa mihique
Labentesque inter munus inane dies.
Haec dum nos agimus, dum bellum inducere libris
Cogimur et nulla discere pace frui,
Fama volat lecti tibi displicuisse quietem
10 Hactenus et viduae tristia damna morae.
Gratulor ex animo: nec enim sine conjuge docto
Vivendum est, liber qui cupit esse, viro.
Ipsa domus curam, quando tu mitibus herbis
Restitues morbis corpora fracta, geret.
15 Ipsa tuos, dederat quos casta Tilesia, natos
Exacta posthac sedulitate reget
Et faciet, ne tu possis de morte maritae
Aut illi rapta de sibi matre queri.
Ipsa tuos canis licet albos diliget annos,
20 Nec te, cum fueris, sentiet esse senem.